Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 821–835
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
821Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
822terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
823humanum atque animal prope certo tempore fudit
824omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
825aeriasque aëriasque simul volucres variantibus formis.
826sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
827destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
828mutat enim mundi naturam totius aetas
829ex alioque alius status excipere omnia debet
830nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
831omnia commutat natura et vertere cogit.
832namque aliud putrescit et aevo debile languet,
833porro aliud crescit et contemptibus exit.
834sic igitur mundi naturam totius aetas
835mutat, et ex alio terram status excipit alter,