Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1011–1025
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1011Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
1012et mulier coniuncta viro concessit in unum
1013cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
1014tum genus humanum primum mollescere coepit.
1015ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
1016non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
1017et Venus inminuit viris puerique parentum
1018blanditiis facile ingenium fregere superbum.
1019tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
1020finitimi inter se nec laedere nec violari,
1021et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
1022vocibus et gestu cum balbe significarent
1023imbecillorum esse aequum misererier omnis.
1024nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
1025sed bona magnaque pars servabat foedera caste;