Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1028–1042
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1028At varios linguae sonitus natura subegit
1029mittere et utilitas expressit nomina rerum,
1030non alia longe ratione atque ipsa videtur
1031protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
1032cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
1033sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
1034cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
1035illis iratus petit atque infestus inurget.
1036at catuli pantherarum scymnique leonum
1037unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
1038vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
1039alituum porro genus alis omne videmus
1040fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
1041proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
1042rebus et inde homines didicisse vocabula prima,