Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1105–1119
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1105Inque dies magis hi victum vitamque priorem
1106commutare novis monstrabant rebus et igni,
1107ingenio qui praestabant et corde vigebant.
1108condere coeperunt urbis arcemque locare
1109praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
1110et pecudes et agros divisere atque dedere
1111pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
1112nam facies multum valuit viresque vigebant.
1113posterius res inventast aurumque repertum,
1114quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
1115divitioris enim sectam plerumque secuntur
1116quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
1117quod siquis vera vitam ratione gubernet,
1118divitiae grandes homini sunt vivere parce
1119aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.