Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1241–1255
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1241Quod super est, ae que aurum ferrumque repertumst
1242et simul argenti pondus plumbique potestas,
1243ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
1244montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
1245sive quod inter se bellum silvestre gerentes
1246hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
1247sive quod inducti terrae bonitate volebant
1248pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
1249sive feras interficere et ditescere praeda;
1250nam fovea atque igni prius est venarier ortum
1251quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
1252quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
1253horribili sonitu silvas exederat altis
1254a radicibus et terram percoxerat igni,
1255manabat venis ferventibus in loca terrae