Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1361–1376
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1361At specimen sationis et insitionis origo
1362ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
1363arboribus quoniam bacae glandesque caducae
1364tempestiva dabant pullorum examina supter;
1365unde etiam libitumst stirpis committere ramis
1366et nova defodere in terram virgulta per agros.
1367inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
1368temptabant fructusque feros mansuescere terra
1369cernebant indulgendo blandeque colendo.
1370inque dies magis in montem succedere silvas
1371cogebant infraque locum concedere cultis,
1372prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
1373collibus et campis ut haberent, atque olearum
1374caerula distinguens inter plaga currere posset
1375per tumulos et convallis camposque profusa;
1376ut nunc esse vides vario distincta lepore