Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1379–1394
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1379At liquidas avium voces imitarier ore
1380ante fuit multo quam levia carmina cantu
1381concelebrare homines possent aurisque iuvare.
1382et zephyri cava per calamorum sibila primum
1383agrestis docuere cavas inflare cicutas.
1384inde minutatim dulcis didicere querellas,
1385tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
1386avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
1387per loca pastorum deserta atque otia dia.
1388haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
1389cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
1390saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
1391propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
1392non magnis opibus iucunde corpora habebant,
1393praesertim cum tempestas ridebat et anni
1394tempora pingebant viridantis floribus herbas.