Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 705–720
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
705Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
706ignem atque ex igni summam consistere posse,
707et qui principium gignundis aera rebus
708constituere aut umorem qui cumque putarunt
709fingere res ipsum per se terramve creare
710omnia et in rerum naturas vertier omnis,
711magno opere a vero longe derrasse videntur.
712adde etiam qui conduplicant primordia rerum
713aera iungentes igni terramque liquori,
714et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
715ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
716quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
717insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
718quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
719Ionium glaucis aspargit virus ab undis
720angustoque fretu rapidum mare dividit undis