Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1416–1430
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1416sic odium coepit glandis, sic illa relicta
1417strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
1418pellis item cecidit vestis contempta ferina;
1419quam reor invidia tali tunc esse repertam,
1420ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
1421et tamen inter eos distractam sanguine multo
1422disperiise neque in fructum convertere quisse.
1423tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
1424exercent hominum vitam belloque fatigant;
1425quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
1426frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
1427terrigenas; at nos nil laedit veste carere
1428purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
1429dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
1430Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat