Step 1 of 6 · Read it through once
Book 5 · lines 1436–1450
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1436at vigiles mundi magnum versatile templum
1437sol et luna suo lustrantes lumine circum
1438perdocuere homines annorum tempora verti
1439et certa ratione geri rem atque ordine certo.
1440Iam validis saepti degebant turribus aevom,
1441et divisa colebatur discretaque tellus,
1442tum mare velivolis florebat navibus ponti,
1443auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
1444carminibus cum res gestas coepere poetae poëtae
1445tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
1446propterea quid sit prius actum respicere aetas
1447nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
1448Navigia atque agri culturas moenia leges
1449arma vias vestes cetera de genere horum,
1450praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,