Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 219–233
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
219Quod superest, natura praedita constent
220fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
221signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
222ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
223praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
224et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
225hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
226constituit natura minutis mobilibusque
227corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
228transit enim validum fulmen per saepta domorum
229clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
230et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
231curat item vasis integris vina repente
232diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
233conlaxat rareque facit lateramina vasis