Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 295–309
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
295Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
296incidit in validam maturo culmine nubem;
297quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
298vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
299hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
300Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
301igniscat tamen in spatio longoque meatu,
302dum venit amittens in cursu corpora quaedam
303grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
304atque alia ex ipso conradens aeere aeëre portat
305parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
306non alia longe ratione ac plumbea saepe
307fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
308corpora dimittens ignem concepit in auris.
309Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,