Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 443–458
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
443Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
444vertex conradens ex aeere aeëre semina nubis
445et quasi demissum caelo prestera imitetur;
446hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
447turbinis immanem vim provomit atque procellae.
448sed quia fit raro omnino montisque necessest
449officere in terris, apparet crebrius idem
450prospectu maris in magno caeloque patenti.
451Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
452hoc super in caeli spatio coiere repente
453asperiora, modis quae possint indupedita
454exiguis tamen inter se compressa teneri.
455haec faciunt primum parvas consistere nubes;
456inde ea comprendunt inter se conque gregantur
457et coniungendo crescunt ventisque feruntur
458usque adeo donec tempestas saeva coortast.