Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 470–484
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
470Praeterea permulta mari quoque tollere toto
471corpora naturam declarant litore vestis
472suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
473quo magis ad nubis augendas multa videntur
474posse quoque e salso consurgere momine ponti;
475nam ratio consanguineast umoribus omnis.
476Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
477surgere de terra nebulas aestumque videmus,
478quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
479suffunduntque sua caelum caligine et altas
480sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
481urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
482et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
483Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
484corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;