Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 495–509
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
495Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
496nubibus umor et in terras demissus ut imber
497decidat, expediam. primum iam semina aquai
498multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
499omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
500et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
501ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
502sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
503concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
504umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
505cum supera magnum mare venti nubila portant.
506consimili ratione ex omnibus amnibus umor
507tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
508multa modis multis convenere undique adaucta,
509confertae nubes umorem mittere certant