Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 577–592
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
577Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
578ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
579aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
580in loca se cava terrai coniecit ibique
581speluncas inter magnas fremit ante tumultu
582versabunda QUE portatur, post incita cum vis
583exagitata foras erumpitur et simul altam
584diffindens terram magnum concinnat hiatum.
585in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
586in Peloponneso, quas exitus hic animai
587disturbat urbes et terrae motus obortus.
588multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
589motibus in terris et multae per mare pessum
590subsedere suis pariter cum civibus urbes.
591quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
592et fera vis venti per crebra foramina terrae