Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 639–654
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
639Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
640expirent ignes inter dum turbine tanto,
641expediam; neque enim mediocri clade coorta
642flammae tempestas Siculum dominata per agros
643finitimis ad se convertit gentibus ora,
644fumida cum caeli scintillare omnia templa
645cernentes pavida complebant pectora cura,
646quid moliretur rerum natura novarum.
647Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
648et longe cunctas in partis dispiciendum,
649ut reminiscaris summam rerum esse profundam
650et videas caelum summai totius unum
651quam sit parvula pars et quam multesima constet
652nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
653quod bene propositum si plane contueare
654ac videas plane, mirari multa relinquas.