Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 703–717
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
703Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
704non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
705corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
706conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
707conveniat leti, dicatur ut illius una;
708nam que eum ferro nec frigore vincere possis
709interiisse neque a morbo neque forte veneno,
710verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
711scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
712Nilus in aestatem crescit campisque redundat
713unicus in terris, Aegypti totius amnis.
714is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
715aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
716anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
717et contra fluvium flantes remorantur et undas