Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 769–783
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
769Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
770in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
771multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
772incutere et mortem quae possint adcelerare.
773et magis esse aliis alias animantibus aptas
774res ad vitai rationem ostendimus ante
775propter dissimilem naturam dissimilisque
776texturas inter sese primasque figuras.
777multa meant inimica per auris, multa per ipsas
778insinuant naris infesta atque aspera tactu,
779nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
780aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
781Deinde videre licet quam multae sint homini res
782acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
783arboribus primum certis gravis umbra tributa