Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 840–854
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
840frigidior porro in puteis aestate fit umor,
841arescit quia terra calore et semina si qua
842forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
843quo magis est igitur tellus effeta calore,
844fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
845frigore cum premitur porro omnis terra coitque
846et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
847exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
848Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
849frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
850hunc homines fontem nimis admirantur et acri
851sole putant subter terras fervescere partim,
852nox ubi terribili terras caligine texit.
853quod nimis a verast longe ratione remotum.
854quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai