Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 879–893
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
879Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
880stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
881taedaque consimili ratione accensa per undas
882conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
883ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
884semina de terraque necessest funditus ipsa
885ignis corpora per totum consurgere fontem
886et simul exspirare foras exireque in auras,
887non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
888praeterea dispersa foras erumpere cogit
889vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
890quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
891qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
892et multis aliis praebet regionibus aequor
893utilitatem opportunam sitientibus nautis,