Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 847–862
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
847Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
848si primordia sunt, simili quae praedita constant
849natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
850et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
851nam quid in oppressu valido durabit eorum,
852ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
853ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
854nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
855tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
856ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
857at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
858crescere de nihilo testor res ante probatas.
859Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
860scire licet nobis venas et sanguen et ossa
861* * *
862sive cibos omnis commixto corpore dicent