Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 936–950
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
936Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
937commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
938quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
939noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
940qua de disserere adgredior, firmare necessest
941nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
942principio fit ut in speluncis saxa superna
943sudent umore et guttis manantibus stillent.
944manat item nobis e toto corpore sudor,
945crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
946diditur in venas cibus omnis, auget alitque
947corporis extremas quoque partis unguiculosque.
948frigus item transire per aes calidumque vaporem
949sentimus, sentimus item transire per aurum
950atque per argentum, cum pocula plena tenemus.