Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 1065–1080
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1065nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
1066ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
1067quae memorare queam inter se singlariter apta.
1068saxa vides primum sola colescere calce.
1069glutine materies taurino iungitur una,
1070ut vitio venae tabularum saepius hiscant
1071quam laxare queant compages taurea vincla.
1072vitigeni latices aquai fontibus audent
1073misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
1074purpureusque colos conchyli iungitur uno
1075corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
1076non si Neptuni fluctu renovare operam des,
1077non mare si totum velit eluere omnibus undis.
1078denique res auro non aurum copulat una,
1079aerique plumbo fit uti iungatur ab albo?
1080cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?