Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 1090–1105
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1090Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
1091mortiferam possit cladem conflare coorta
1092morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
1093expediam, primum multarum semina rerum
1094esse supra docui quae sint vitalia nobis,
1095et contra quae sint morbo mortique necessest
1096multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
1097et perturbarunt caelum, fit morbidus aeer aeër .
1098atque ea vis omnis morborum pestilitasque
1099aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
1100per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
1101de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
1102intempestivis pluviisque et solibus icta.
1103nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
1104temptari procul a patria qui cumque domoque
1105adveniunt ideo quia longe discrepitant res?