Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 921–935
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
921Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
922nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
923percussit thyrso laudis spes magna meum cor
924et simul incussit suavem mi in pectus amorem
925Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
926avia Pieridum peragro loca nullius ante
927trita solo. iuvat integros accedere fontis
928atque haurire iuvatque novos decerpere flores
929insignemque meo capiti petere inde coronam,
930unde prius nulli velarint tempora Musae;
931primum quod magnis doceo de rebus et artis
932religionum animum nodis exsolvere pergo,
933deinde quod obscura de re tam lucida pango
934carmina musaeo contingens cuncta lepore.
935id quoque enim non ab nulla ratione videtur;