Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 1052–1066
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1052Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
1053in medium summae quod dicunt omnia niti
1054atque ideo mundi naturam stare sine ullis
1055ictibus externis neque quoquam posse resolvi
1056summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
1057ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
1058et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
1059nitier in terraque retro requiescere posta,
1060ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
1061et simili ratione animalia suppa vagari
1062contendunt neque posse e terris in loca caeli
1063reccidere inferiora magis quam corpora nostra
1064sponte sua possint in caeli templa volare;
1065illi cum videant solem, nos sidera noctis
1066cernere et alternis nobiscum tempora caeli