Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 1–16
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
2e terra magnum alterius spectare laborem;
3non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
4sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
5suave etiam belli certamina magna tueri
6per campos instructa tua sine parte pericli;
7sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
8edita doctrina sapientum templa serena,
9despicere unde queas alios passimque videre
10errare atque viam palantis quaerere vitae,
11certare ingenio, contendere nobilitate,
12noctes atque dies niti praestante labore
13ad summas emergere opes rerumque potiri.
14o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
15qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
16degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre