Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 142–156
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
142Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
143corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
144primum aurora novo cum spargit lumine terras
145et variae volucres nemora avia pervolitantes
146aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
147quam subito soleat sol ortus tempore tali
148convestire sua perfundens omnia luce,
149omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
150at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
151non per inane meat vacuum; quo tardius ire
152cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
153nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
154sed complexa meant inter se conque globata;
155qua propter simul inter se retrahuntur et extra
156officiuntur, uti cogantur tardius ire.