Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 216–230
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
216Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
217corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
218ponderibus propriis, incerto tempore ferme
219incertisque locis spatio depellere paulum,
220tantum quod momen mutatum dicere possis.
221quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
222imbris uti guttae caderent per inane profundum
223nec foret offensus natus nec plaga creata
224principiis; ita nihil umquam natura creasset.
225Quod si forte aliquis credit graviora potesse
226corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
227incidere ex supero levioribus atque ita plagas
228gignere, quae possint genitalis reddere motus,
229avius a vera longe ratione recedit.
230nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,