Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 308–323
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
308Illud in his rebus non est mirabile, quare,
309omnia cum rerum primordia sint in motu,
310summa tamen summa videatur stare quiete,
311praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
312omnis enim longe nostris ab sensibus infra
313primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
314cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
315praesertim cum, quae possimus cernere, celent
316saepe tamen motus spatio diducta locorum.
317nam saepe in colli tondentes pabula laeta
318lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
319invitant herbae gemmantes rore recenti,
320et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
321omnia quae nobis longe confusa videntur
322et velut in viridi candor consistere colli.
323praeterea magnae legiones cum loca cursu