Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 333–347
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
333Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
334qualia sint et quam longe distantia formis,
335percipe, multigenis quam sint variata figuris;
336non quo multa parum simili sint praedita forma,
337sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
338nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
339ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
340debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
341esse pari filo similique adfecta figura.
342Praeterea genus humanum mutaeque natantes
343squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
344et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
345concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
346et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
347quorum unum quidvis generatim sumere perge;