Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 478–493
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
478Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
479ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
480finita variare figurarum ratione.
481quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
482esse infinito debebunt corporis auctu.
483namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
484corporis inter se multum variare figurae
485non possunt. fac enim minimis e partibus esse
486corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
487nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
488summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
489omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
490formai speciem totius corporis eius,
491quod super est, si forte voles variare figuras,
492addendum partis alias erit. inde sequetur,
493adsimili ratione alias ut postulet ordo,