Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 102–117
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
102Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
103terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
104quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
105somnia, quae vitae rationes vertere possint
106fortunasque tuas omnis turbare timore!
107et merito; nam si certam finem esse viderent
108aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
109religionibus atque minis obsistere vatum.
110nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
111aeternas quoniam poenas in morte timendum.
112ignoratur enim quae sit natura animai,
113nata sit an contra nascentibus insinuetur
114et simul intereat nobiscum morte dirempta
115an tenebras Orci visat vastasque lacunas
116an pecudes alias divinitus insinuet se,
117Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno