Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 581–595
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
581Illud in his obsignatum quoque rebus habere
582convenit et memori mandatum mente tenere,
583nil esse, in promptu quorum natura videtur,
584quod genere ex uno consistat principiorum,
585nec quicquam quod non permixto semine constet.
586et quod cumque magis vis multas possidet in se
587atque potestates, ita plurima principiorum
588in sese genera ac varias docet esse figuras.
589Principio tellus habet in se corpora prima,
590unde mare inmensum volventes frigora fontes
591adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
592nam multis succensa locis ardent sola terrae,
593ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
594tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
595gentibus humanis habet unde extollere possit,