Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 660–674
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
660Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
661lanigerae pecudes et equorum duellica proles
662buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
663ex unoque sitim sedantes flumine aquai
664dissimili vivont specie retinentque parentum
665naturam et mores generatim quaeque imitantur.
666tanta est in quovis genere herbae materiai
667dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
668Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
669ossa cruor venae calor umor viscera nervi
670constituunt, quae sunt porro distantia longe,
671dissimili perfecta figura principiorum.
672Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
673si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
674unde ignem iacere et lumen submittere possint