Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 817–831
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
817Praeterea quoniam non certis certa figuris
818est natura coloris et omnia principiorum
819formamenta queunt in quovis esse nitore,
820cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
821omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
822conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
823ex albis album pinnis iactare colorem
824et nigros fieri nigro de semine cycnos
825aut alio quovis uno varioque colore.
826Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
827distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
828evanescere paulatim stinguique colorem;
829ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
830purpura poeniceusque color clarissimus multo,
831filatim cum distractum est, disperditur omnis;