Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 931–946
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
931Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
932posse ex non sensu sensus mutabilitate,
933aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
934huic satis illud erit planum facere atque probare,
935non fieri partum nisi concilio ante coacto,
936nec quicquam commutari sine conciliatu.
937Principio nequeunt ullius corporis esse
938sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
939ni mirum quia materies disiecta tenetur
940aere fluminibus terris terraque creatis,
941nec congressa modo vitalis convenientes
942contulit inter se motus, quibus omnituentes
943accensi sensus animantem quamque tuentur.
944Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
945quam patitur natura, repente adfligit et omnis
946corporis atque animi pergit confundere sensus.