Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 1105–1119
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1105Multaque post mundi tempus genitale diemque
1106primigenum maris et terrae solisque coortum
1107addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
1108semina, quae magnum iaculando contulit omne,
1109unde mare et terrae possent augescere et unde
1110appareret spatium caeli domus altaque tecta
1111tolleret a terris procul et consurgeret aer.
1112nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
1113corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
1114umor ad umorem, terreno corpore terra
1115crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether ,
1116donique ad extremum crescendi perfica finem
1117omnia perduxit rerum natura creatrix;
1118ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
1119vitalis venas quam quod fluit atque recedit.