Step 1 of 6 · Read it through once
Book 2 · lines 1144–1158
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1144Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
1145expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
1146omnia debet enim cibus integrare novando
1147et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
1148ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
1149quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
1150Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
1151vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
1152saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
1153haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
1154aurea de caelo demisit funis in arva
1155nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
1156sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
1157praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
1158sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,