Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 41–56
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
41nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
42infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
43et se scire animi naturam sanguinis esse,
44aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
45nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
46hinc licet advertas animum magis omnia laudis
47iactari causa quam quod res ipsa probetur.
48extorres idem patria longeque fugati
49conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
50omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
51et quo cumque tamen miseri venere parentant
52et nigras mactant pecudes et manibus divis
53inferias mittunt multoque in rebus acerbis
54acrius advertunt animos ad religionem.
55quo magis in dubiis hominem spectare periclis
56convenit adversisque in rebus noscere qui sit;