Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 94–108
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
94Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
95in quo consilium vitae regimenque locatum est,
96esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
97atque oculei partes animantis totius extant.
98sensum animi certa non esse in parte locatum,
99verum habitum quendam vitalem corporis esse,
100harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
101vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
102ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
103corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
104sic animi sensum non certa parte reponunt;
105magno opere in quo mi diversi errare videntur.
106Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
107cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
108et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,