Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 182–196
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
182Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
183quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
184ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
185ante oculos quorum in promptu natura videtur.
186at quod mobile tanto operest, constare rutundis
187perquam seminibus debet perquamque minutis,
188momine uti parvo possint inpulsa moveri.
189namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
190quippe volubilibus parvisque creata figuris.
191at contra mellis constantior est natura
192et pigri latices magis et cunctantior actus:
193haeret enim inter se magis omnis materiai
194copia, ni mirum quia non tam levibus extat
195corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
196namque papaveris aura potest suspensa levisque