Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 228–241
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
228quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
229scire licet perquam pauxillis esse creatam
230seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
231Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
232tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
233mixta vapore, vapor porro trahit aera aëra secum;
234nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer aër ;
235rara quod eius enim constat natura, necessest
236aeris aëris inter eum primordia multa moveri.
237iam triplex animi est igitur natura reperta;
238nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
239nil horum quoniam recipit mens posse creare
240sensiferos motus, quae denique mente volutat.
241quarta quoque his igitur quaedam natura necessest