Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 711–726
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
711quapropter neque natali privata videtur
712esse die natura animae nec funeris expers.
713Semina praeterea linquontur necne animai
714corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
715haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
716partibus amissis quoniam libata recessit.
717sin ita sinceris membris ablata profugit,
718ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
719unde cadavera rancenti iam viscere vermes
720expirant atque unde animantum copia tanta
721exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
722quod si forte animas extrinsecus insinuari?
723vermibus et privas in corpora posse venire
724credis nec reputas cur milia multa animarum
725conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
726quaerendum videatur et in discrimen agendum,