Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 741–755
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
741Denique cur acris violentia triste leonum
742seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
743a patribus datur et patrius pavor incitat artus,
744et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
745ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
746si non, certa suo quia semine seminioque
747vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
748quod si inmortalis foret et mutare soleret
749corpora, permixtis animantes moribus essent,
750effugeret canis Hyrcano de semine saepe
751cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
752aeris aëris accipiter fugiens veniente columba,
753desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
754illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
755inmortalem animam mutato corpore flecti;