Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 776–790
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
776Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
777esse animas praesto deridiculum esse videtur,
778expectare immortalis mortalia membra
779innumero numero certareque praeproperanter
780inter se quae prima potissimaque insinuetur;
781si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
782ut quae prima volans advenerit insinuetur
783prima neque inter se contendant viribus hilum.
784Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
785nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
786nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
787certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
788sic animi natura nequit sine corpore oriri
789sola neque a nervis et sanguine longius esse.
790quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis