Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 931–945
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
931Denique si vocem rerum natura repente.
932mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
933'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
934luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
935nam grata fuit tibi vita ante acta priorque
936et non omnia pertusum congesta quasi in vas
937commoda perfluxere atque ingrata interiere;
938cur non ut plenus vitae conviva recedis
939aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
940sin ea quae fructus cumque es periere profusa
941vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
942rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
943non potius vitae finem facis atque laboris?
944nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
945quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.