Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 1024–1038
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1024Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
1025'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
1026qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
1027inde alii multi reges rerumque potentes
1028occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
1029ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
1030stravit iterque dedit legionibus ire per altum
1031ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
1032et contempsit equis insultans murmura ponti,
1033lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
1034Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
1035ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
1036adde repertores doctrinarum atque leporum,
1037adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
1038sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.