Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 1–16
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Avia Pieridum peragro loca nullius ante
2trita solo. iuvat integros accedere fontis
3atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
4insignemque meo capiti petere inde coronam,
5unde prius nulli velarint tempora musae;
6primum quod magnis doceo de rebus et artis
7religionum animum nodis exsolvere pergo,
8deinde quod obscura de re tam lucida pango
9carmina musaeo contingens cuncta lepore.
10id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
11nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
12cum dare conantur, prius oras pocula circum
13contingunt mellis dulci flavoque liquore,
14ut puerorum aetas inprovida ludificetur
15labrorum tenus, interea perpotet amarum
16absinthi laticem deceptaque non capiatur,